Church name: Church name
Church address: Church address
Date attended: Date attended
Describe the worship service you attended. How
was it similar to or different from your regular context?
magnus es, domine, et laudabilis valde. magna virtus tua et sapientiae
tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et
homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui et
testimonium quia superbis resistis; et tamen laudare te vult homo, aliqua
portio creaturae tuae. tu excitas ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad
te et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. da mihi, domine, scire
et intellegere utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit
an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest
invocare nesciens. an potius invocaris ut sciaris? quomodo autem invocabunt, in
quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt
dominum qui requirunt eum: quaerentes enim inveniunt eum et invenientes
laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te et invocem te credens in te:
praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi,
quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris
tui.
What aspects of Roman Catholic theology did you
notice expressed in the service?
et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique in me
ipsum eum vocabo, cum invocabo eum? et quis locus est in me quo veniat in me
deus meus, quo deus veniat in me, deus qui fecit caelum et terram? itane,
domine deus meus? est quicquam in me quod capiat te? an vero caelum et terra,
quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset
quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid
peto ut venias in me, qui non essem nisi esses in me? non enim ego iam inferi,
et tamen etiam ibi es, nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem,
deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem nisi essem
in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam
sic. quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? quo enim recedam
extra caelum et terram, ut inde in me veniat deus meus, qui dixit, ‘caelum et
terram ego impleo’?
What aspects of Scripture or theology did the
worship service illuminate for you that you had not perceived as clearly in
your regular context?
capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et
restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caelo et terra
restat ex te? an non opus habes ut quoquam continearis, qui contines omnia,
quoniam quae imples continendo imples? non enim vasa quae te plena sunt
stabilem te faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. et cum effunderis
super nos, non tu iaces sed erigis nos, nec tu dissiparis sed conligis nos. sed
quae imples omnia, te toto imples omnia. an quia non possunt te totum capere
omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas
singula et maiores maiora, minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua
maior, aliqua minor? an ubique totus es et res nulla te totum capit?
No comments:
Post a Comment